Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 40
Jerome, Chronicum 40.27
Unproofread scanNot analysed yet
Imperio excidit etiam Philippus (5), de que antea diximus (G), Grypi filius ac Tryphænae (7) Ptolemaeo octavo genitae. Cum autem averct Ægyptum adire, propterea quod ipsum quoque per id tempus Alexandrini cives ad imperium accersebant. Romanus Syriae proconsul Gabinius (8) Pompeii legatus negotium disturbavit. Igitur Syriaticoram regum successio hactenus deducta finem nacta est. Sunt autem Asianorum et Syrorum reges singillatim hi: I Asianis imperavit Antigonus annis XVIII. II. Demetrius obsessor superioribus regionibus ct Syriæ annis XVII. III. Seleucus Nicator annis XXXII. IV. Antiochus Soter annis XIX. V. Antiochus Deus annis xv. VI. Scleucus Callinicus annis xxi. VII. Seleucus Ceraunus annis III. VIII. Antiochus Magnus annis XXXVI. IX. Seleucus (t) anns XII. X. Antiochus Epiphanes annis XI. X! . Antiochus hujus filius anno i et mensibus VI. N XII. Dcnictrius Soter annis xu. XIII. Alexander annis xv (2). XIV. Demetrius Demetrii annis III. XV. Antiochus Sidetes annis ix. XVI. Demetrius iterum (3) annis iv. XVII. Antiochus Grypus annis XXVI. XVIII. Antiochus Cyzicenus annis XVIII (4). XIX. Philippus Grypi annis. . . (5) sub quo Syriaticae dominationi finis cst impositus. Post quos Romani.