Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Clx
Jerome, Chronicum 414
Unproofread scanNot analysed yet
Judæa gena capitur. Perinthus condita. Sappho mulier philosopha, et Alcaeus poeta, clari habentur. Epimenides Athenas emundavit [al. subyertit]. e Solon, Draconis legibus antiquatis, extra eas, quae ad sanguinem periinebant, nova genti, cui praeerat, jura constituit. h Hebræorum captivitas, et exterminium templi, quod fuit in Hierusalem, annis LXX, qui supputantur usque in secundum annum Darii. \Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, Hierosolymis captis, templum incendit, quod ab initio aedificationis suæ manserat annis CCCCXLII. Sententiae autem nostrae etiam Clemens congruit in primo Stromate, XLVII olympiade captivitatem Judaeorum factam esse contestans, regnante apud Ægyptios Vaphpe, apud Athenas Phacnippo [Gr. ei Arm. Philippo]: et supputari LXX annos desolationis templi, usque ad secundum animm Darii. Captis Hierosolymis ab Assyriis, ad Vaphrem regem Ægypti Judaeorum reliqui transfugerunt. Hujus Vapbris Hieremias quoque propheta meminit. Sedeciam excaecavit Nabuchodonosor, captivumque abduxit: templum autem incendit Nabuzardanes quinto post mense i His temporibus certantibus in agone de voce tragoa, id est hircus, in praemio dabatur. Unde tragoedos nuncupatos, quia Græce hircus τράγος dicitur. •k Corinthiorum monarchia destructa est.