Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 42
Jerome, Chronicum 42.1
Unproofread scanNot analysed yet
i. Nunc demum ad tempora imperii Romanorum veniendum est, quod ita appellari coepit septima olympiade qua Romulus Romanam urbem condidit: ex ipso autem tum huic urbi tum reliquis quae in cjus ditione fuerunt appellatio parta est: namque ante prædictam ætatem modo Latini, modo Aborigines, aliisque temporibus aliter dicti sunt.