Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Cclx
Jerome, Chronicum 426
Unproofread scanNot analysed yet
f "Hellanicus historiographus, et Democritus philosophus, et Heraclitus, Σϰοτεινὸς cognomento, id est tenebrosus, et Anaxagoras physicus clari habentur. i Latini contra Romanos rebellant. k Romae populus a patribus facta seditione discedit. Marcius, qui Coriolos cuperat, interventu matris Veturiæ et uxoris Volumniæ ab oppugnatione Urbis removit exercitum. Bellum, quod Marathone gestum est, et ea, quae de Miltiade scribuntur, et Aristide, qui cognominabatur justus. b Panyasis poeta illustris habetur. Trecenti nobiles familiae Fahiaeviri a Veientibus cæsi. Cum in Algido monte Romani milites obsiderentur, a dictutore Quintio Cincinnato liberati sunt. d Mare obtinuerunt Æginetae annis xx [al. XXV], usque ad transitum Xerxis. g Romae virgo vestalis Pompilia deprehensa in stupro viva defossa est. h Chœrilus et Phrynicbus insignes habentur.