# Chronicum 43.5

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/43.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/43.5

i. Urbem * dominatricem universae terrae et maris, quae nunc a Romanis incolitur, veteres chronograpbi habitatam a barbaris aiunt, Siculis videlicet gente indigena. Ante bos autem utrum alios colonos habuerit an vacua fuerit, nemo magnopere adfirmare potest. Jain sublapsis temporibus camdem bello diutino antiquis dominis Aborigines eripuerunt, qui eatcnus sine mœnibus sparsim atque vicatim muntes insederant. Deinde Pelasgi aliique aliquot Græci regionem tenuisse dicuntur, hique olim quidem Aborigines, postea vero Latini dicti sunt a Latino rege qui calente Iliaeo bello rerum potiebatur. Sexdecim demum peractis aHatibus urbem Romulus ædificavit et auxit, opumque ac legum majestatem invexit. i. Atque hic denuo ad orationis suæ textum revertens haec ipsa verba conscribit: Aborigines**, a quibus Romanum gcnus propagatum est (3), quidam ejusdem Italiæ indigenam pcculiaremque populum aiunt. (Porro Italiam appello littus universum Ionicl sinus marisque Tyrrheni tertiamque terræ partem quam Latini obtinebant (4).) Nomen eorum Interpretantur principes, capita gentis vel primigenios: de aliorum autcm scriptorum sententia hac illac aberrantes vocantur, quia nempe ex pluribus regionibus convenerunt: rursus aiii colo nias exteras a Libybus (5) illuc vcnissc dicunt: cruditissimi dcnique scriptorum Romanorum Græ cos fuisse aiunt qui olim in Acbaia habitaverint, multisque ante Trojanum bellum aetatibus turmatim inde migraverint. Tum etiam diserte addit: et rei quidem veritas latet; utcgo tamen opinor, ex ea gente sunt qui modo Arcades appellantur: namque hi primi ionico sinu transmisso, in Italia consederunt, duce Œnotro Lycaonis filio, qui post Zeum et Phoroncum quintus erat, ætate septima et decima ante Troicum bellum. Jaui Œnotro in montibus vitam agente, provincia Œnotria dicta est, coloni autem Œnotrii, qui dcinde Itali audierunt ab Italo rege, unde ct regio universa nomen Italiæ contraxit. Italo successit Morges, a quo Morgetes appellati. Praeterea et Œnotri frater, cui nomen Peucetio, colonis pariter cx Arcadia dcductis prope sinum lonicum sedes fixit, ex eoque populis factum est nomen Peucetiis. Haec omnia opinabili doctrina tradit. Ait deinde (6) Pelasgorum colonias Græcas venisse in Italiam ad communem cum Ahoriginibus incolalum. Tum et ipsis Pelasgis Tyrrhenorum nomen esse inditum, regionique universæ Tyrrheniae, de Tyrrheni cujusdam eorum principis nomine. Insuper Evandrum ex Gracia Palantioque urbe Arcadica cum classe trajecisse, in iisque demum Italiæ locis substitisse, in quibus deinde contigit ut Roma urhs conderetur. Arcadas item tradit Graecas litteras in Italiam secum vexisse, nec non instrumenta musica, postremo leges ab iisdem esse propositas. Post bos * eiam Herculem classem aliam Graecorum appulisse, praedictaque loca insedisse quibus olim nomen erat Saturnia (i), unde regio quoque universa Saturnia dieta fuit. Porro ab Hercule procreatum ibidem filium Latinum, qui Aboriginum terram rexerit, ex quo his Latinorum nometi adhæserit: quumque Latinus absque liberis obiisset, Æneam Anchisae filium imperio esse potitum.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
