Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 43
Jerome, Chronicum 43.6
Unproofread scanNot analysed yet
Jam haec omnia rursus ad compendium confertus hujuscemodi verbis concludit: **Collectitiæ gentes, quæ numm quoque genere cum indignis misse sunt (2), ct quarum ex cinno gens Romana conflata est, antequam ea, quam modo habent, urbs incolis frequentaretur, hæ sunt. Primo quidem Aborigines, qui Siculos sedibus pepulerunt, Grecam originem ex Pelopohneso ducebant, atque, ut opinor, cuM Œnotro ex ea quae nunc Arcadia dicitur migraverunt. Deinde Thessali qui huc confluxerunt ex ea quæ olim Hæmonia, nunc vcro Thessalia appellatur. Tertio ioco Pelusgi (3), qui cum Evandro ex Arcadia et arbe Palantio venerunt. Posthinc turma quædam eorum qui ad Peloponnesiacum beUum (4) socios se Herculi addideram, accessit. Ad extremum ii qui cum iÆnea incolumes ex ito, Dardano aliisque Trojanis urbibus evaserunt.