Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Cocxx
Jerome, Chronicum 433
Unproofread scanNot analysed yet
b Democritus Abderites, et Empedocles, et Hippocrates medicus, Gorgias, Hippiasque, et Prodicus, et Zeno, et Papmenides philosophi insignes habentur. c Inotrum belli Peloponnesiaci, quod annis XXVII perseveravit. Nehemiam, qui mwos Hierusalem construserat, consummasse opus tricesimo secundo [al. primo] anno Artaierxis regis Persarum Ezras memorat. d Si quis autem ab hoe tempore LXX hebdomadas a Daniele conscriptas enumeret, quae faciunt annos CDXC, reperiet eas in regno Neronis expletas: sub quo obsideri Hierusalem coepia, secundo postea Vespasiani anno capitur. g Athenienses pestilentia laborant. i Thucydides agnoscitur. A Eupolis et Aristophanes comædiarum scriptores noscuntur.