Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 45
Jerome, Chronicum 45.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cnm magnopere disputatum sit de Urbe condita, nempe et de aedificii tempore et de ejusdem auctoribus; tamen ut ego opinor, nulla satis idonea narratio exstat, quam cuncti videlicet perfundorie faciunt (4). Cephalion quidcm Gergesaeus (5), scriptor admodum antiquus (6), altera post liiacum bellum ætate conditam ait Urbem ab iis qui Ilio incolumes eum Ænea discesserunt: ejusjue incolatas (:)auctorem putat ipsum ducem coloniæ Romum, quem unum ex inea; Æneæfiliis affirmat. NaiD quatuor. liberos susceptos ab Ænea dicit, Ascanium, Euryleontem, Romulum et Romum (8). Et quidem a Diodoro (9; quoque atque Agathymo (10) multisque aliis idem et tempus et dux coloniæ profertur. Verum qui Argivorum res sacras (11) ct cætera gesta collegit (12), is Æneam e Molossis in Jtaliam cum Ulyxe appulsum, Urbem incolis frequentavisse ait, eamque appellasse ex quadam Latina (15) femina Romam: hanc autem cæteris ait Trojauis civibus (14), vagi erroris fessis atque pertæsis auctorem fuisse, ut secum naves inflammarent. Huic consonant Damastes Sigeusis (15; aliique nonnulli.