Latin
45.47.49 to 45.47.93
Jerome, Chronicum 45.47.49-93
Unproofread scanNot analysed yet
Interim et Alexandrini missis legatis Menelao, Lampone et Callimandro rogabant iIlum (3), ut digresso Alexandria Ptolemaeo Dionyso (4) Ægypti regnum una cum Ptolemaei liliabus capesseret. Verum ipse morbo gravatus in- Lenit. Imperio excidit etiam Philippus (5), de que antea diximus (G), Grypi filius ac Tryphænæ (7) Ptolemaeo octavo genitæ. Cum autem m averrt Ægyptum adire, propterea quod ipsum quoque per id telnpus Alexandrini cives ad imperium accersebant, Romanus Syriæ proconsul Gabinius (8) Pompeii legatus negotium disturbavit. Igitur Syriaticorum regum successio hactenus deducta finem nacta est. is. Sunt autem Asianorum ct Syrorum reges singillatim hi: I Asianis imperavit Antigonus annis XVIII. II. Demetrius obsessor superiorihus regionibus ct Syriæ annis XVII. III. Seleucus Nicator annis XXXII. IV. Antiochus Soter annis XIX. V. Antiochus Deus annis xv. VI. Scleucus Callinicus annis XXI. VII. Seleucus Ceraunus annis III. VIII. Antiochus Magnus annis XXXVI. IX. Seleucus (1) ann s XII. X. Antiochus Epiphanes annis XI. XI. Antiochus hujus filius anno i et mensibus VI. XII. Demetrius Soter annis XII. XIII. Alexander annis xv (2). XIV. Demetrius Demetrii annis III. XV. Antiochus Sidetes annis ix. XVI. Demetrius iterum (3) annis IV. XVII. Antiochus Grypus annis xxvi. XVIII. Antiochus Cyzicenus annis XVIII (4). XiX. Philippus Grypi annis. . . (5) sub quo Syriaticx dominationi linis cst impositus. Post quos Romani.