# Chronicum 45.5

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/45.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/45.5

Alii vero narrant, Ænea e vivis sublato, Ascanium universam Latini ditionem obtinuisse, quam tamen cnm fratribus communicaverit Romulo et Homo, terra videlicet Latinorum potentiaque (5) tripertito divisa. Ipsum vero Albam atque alia oppidula condidisse: at Romum Capuam a proavo Capy appellatam (o); itemque ab Anchisa avo Anchisam; lum etiam Æneaml (postea Anicavum (7) dictam ) ex patre; denique de suo nomine Romam (8). Jam vero hanc uibem aliquandiu destructam, per alios denuo colonos quos Albani deduxerint, ducibus Romulo et Remo, pristinam formam recuperavisse: ita ut duplex sit Romæ conditus, prior quidem paulo post Trojanum bellum, alter vcro quindecim interpositis ætatibus superiorem. consequatur.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
