Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 5
Jerome, Chronicum 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam regno defunctus est Senecherimi frater, et post Hagisae in Babylonios dominationem, qui quidem nondum expleto trigesimo imperii die a Marudacho Baldane interemptus cst; Marudaclius ipse Baldanes tyrannidem invasit mensibus scx; donec cum sustulit vir quidam nomine Elibus, qui et in regnum successit. noc postremo tertium jam annum regnante, Senceherimus rex Assyriorum copias adversum Babylonios contrahebat, prælioque cum ris conserto, superior evadebat: captumque Elibum cum familiaribus ejus in Assyriam transferri jubcbat. Is igitur, Babyloniorum potitus, filium suum Asordanem eis regem imponebat, ipse autem in Assyriam reditum maturabat. Mox cum ad ejus aures rumor esset perlatus, Græcos in Ciliciam coactis copiis bellum transtulisse, eos protinus aggressus est, prælioque inito, multis suorum amissis, bostes nihilominus profligavit: suamque imaginem, ut esset victoriae monumentum, eo loco erectam reliqujt: cui Chaldaicis litteris res a se gestas insculpi mandavit ad memoriam temporum sempiternam. Tarsum quoque urbem ab eo structam ait ad Babylonis exemplar, eidemque nomen inditum Tharsin. Jam et reliquis Senecherimi gestis perscriptis, subdit cum annis vixisse regnantem octodecim, donee eidem structis a filio Ardumuzane (12) insidiis exstinctus est. Hæc Polyhistor. "