# Chronicum 6-3

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili In Librum Ii Chronicorum Procœmium S. Hieronymo Interprete (3). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/6-3

Quamobrem præsens opusculum ab Abraham et Nino usque ad nostram aetatem inferiora tempora persequetur: et statim in principio sui Hebraeorum Abraham, Assyriorum Ninum et Semiramim proponet: quia **neque Athenarum adhuc urbs, neque Argivorum regnum nomen acceperat, solis Sicyoniis in Graecia florentibus; apud quos temporibus Abrahae et Nini Europem secundum regnasse ferunt. Quod cur etiam nos putemus, ex sequcntibus demonstrabitur. Si enim diligenter enumeres ab ultima ætate Nini usque ad Trojae captivitatem, invenies tnnos DCCCXXXIV. Item in Sicyone ab anno XXII regis Europis usque ad supradictum tempus, eosdem annos invenies DCCCXXXIV. Apud Hebraeos quoque a nativitate Abrahae usque ad Labdon et Samson judices Hebraeorum, qui Trojanis temporibus populo præfuerunt, aeque supputabis annos DCCCXXXIV. Item apud Ægyptios ab aetate Nini et Semiramidis, quo tempore sexta decima jam dynastia Thebaei Ægyptiis imperabant, usque ad vicesimam dynastiam et regem Ægypti Thuorin, qui ab Homero Polybus voeatur, sub quo eliam Troja capta est, colliguntur supradicti anni DCCCXXXIV. Igitur consequenter uno eodemque tempore in libelli fronte ponimus Abraham, Ninum, Semiramim, Europem, Ægyptioru:n Thebæos. Et haec quidem ita se habere, ut præfati sumus, posterior textus exponet.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
