Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dclx
Jerome, Chronicum 6-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hyrcanus contra Parthos pugnans, captivus apud illos ductus est. Hyrcano captivo facio, Herodes Antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicas titius a Romanis Judaeorum suscipit principatum: cuju? tempore Christi nativitate vicina, regnum et sacerdotium Judææ, quod prius per successiones minorum tenebatur, destructum est, completa prophetia, quae ita per Moysem loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est. Et ipse erit exspectatio gentium. (Gen. XLIX, 10.) In boc enim loco Christus, quem Danielis scriptura praefatur, accepit finem. Nam usque ad Herodem christi, id esi sacerdotes, erant reges Judaeorum: qui imperare coeperant a sexagesima quinta olympiade, et ab instauratione templi sub Dario, usque ad Hyrcanum et centesimam octogesimam sextam olympiadem, annis CCCCLIIXIII in medio transactis, quos Daniel signiGcat dicens: Et scies et intelliges ab initio sermonis respondendi et ædificandi Hierusalem, usque ad Christi principatum, hebdomadæ septem, et hebdomadæ sexaginta duce (Dan. IX, 25): quae LXIX hebdomadae faciunt annos CCCCLXXXIII: in quibus christi, id est sacerdotes, per unctionem consecrati, regnaverunt usque ad Hyrcanum: quo extremo omnium a Parthis capto, Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Judæam ab Augusto et senatu accipit; flliique ejus post eum regnaverunt, usque ad novissimam Hierosolymorum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitae secundum legem Moysi servientibus Deo. Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. Quae omnia etiam Daniel propheta vaticinatur ita dicens: Et post hebdomades vn et Litt, interibit chrisma, et judicium non erit in eo: et templum et sanctum corrumpet populus duce veniente: et cædentur in cataclysmo belli (ibid. 26). Et in consequentibus: Et super templum, inquit, abominatio desolationum: et usque ad consummationem temporis sensummatio dabitur super desolationem (Ibid. 27).