Latin
6.1 to 6.28
Jerome, Chronicum 6.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
a Primus Assyriorum rex Ninus Beli filius regnavit omni Asiae, exceptis Indis, annis LII. Hujus XLIII imperii anno natus est Abraham. In Graecia vero secundo imperio Sicyoniis imperavit Europs annis XLV, cujus XXII regni anno natus est Abraham. Porro apud Ægyptios xvi potestas erat, quam vocant dynasliam. Ab hoc tempore regnabant cis Thebaei annis cxc. b Ninus condidit civitatem Ninum in regione Assyriorum, quam Hebræi vocant Niniven. Nino regnante apud Assyrios, primus Sicyoniis imperavit Ægialeus annis LII, a quo iEgialca nuncupata est, quae nunc Peloponnesus vocatur. Post quem secundus Europs, qui et praelatus est titulo. r Abraham natione Chaldæus primam ætatem apud Chaldaeos terit. Apud Hebraeos usque ad nativitatem Abrah:e computantur anni MDCCCCL. Usque ad diluvium enim ab Adam habent annos MDCLVI, et iade usque ad Abraham CCXCIII. Et ideo quadragesimus jubelaeusa nativitate Abrahae computatur. Unus enim jubelaeus quinquaginta anui sunt. d Semiramis uxor Nini Assyriis imperavit annis XLII: de qua innumerabilia narrantur. Quæ et Asiam tenuit, et propter. inundationem aggeres construxit, plurimas Babyloniae urbes in. staurans. Zoroastres magus rex Bactrianoruin clarus habetur, adversus quem Ninus dimicavit bello ct vicit. c Principium XLI jubelæi, secundum Hebræos. Jobel autem apud Hebraeos quinquagenarius annus vocatur. Itaque juata supputationem eorum ab Adam usque ad annum præsentem fuerunt anni duo mille. Ex hoc Apia, quæ nunc Peloponnesus, prius Ægialea nuncupata. e Apud Cretam regnavit primus Cres mdigena, a quo Creta np pellata: quem aiunt unum Curelarum fuisse, a quibus Jupi-. ter absconditus est et nutritus. Hi Cnoson civitatem in Creta condiderunt, et Cybelae matris templum. b PRIMOS ANNUS REPROMISSIONIS DEI AD ABRAHAM. Abrabam cum LXXV esset annorum divino dignus habetur alloquio et ea repromissione, qaae ad eun. facta est.