Latin
6.230 to 6.253
Jerome, Chronicum 6.230-253
Unproofread scanNot analysed yet
Danaidum res. f Lacedæmoniorum civitas condita a Lacedaemone Semelæ filio. g Erichthonius rex Atheniensium Vulcani et Minervae dicitur filius, qui ab Homero Erechtheus vocatur. I Danaum regem suum ejecerunt Ægyplii, fratrique ejus. Egypto tradiderunt. i£ gyptus quae prius Acna dicebatur, ab Ægypto tunc sibi reguante nomen accepit, secundum quosdam historiographos. Post Sthenelum Argis regnavit Gelanor, quem cum Argivi de imperio pepulissent, regnum Danao tradiderunt. Castoris de Argivorum principibus. Cum Sthenelum, undecimo regni anno, Danaus expulisset, Argos tenuit: minoresque ejus perseveraverunt usque ad Eurystheum filium Stheneli nepotem Persei. Post quem Pelopidae imperium susceperunt, primo regnante Atreo. Danaus amisso regno suo, quod Ægyptiorum fuit, apud Argos venit, atque Sthenelum Argivorum regem regno suo ejecit, consentientibus Argivis: quo ejecto, regnavit Gelanor, quem ipsi Argivi ejecerunt, Danaoque regnum suum crediderunt. Argos sibi Danaus vindicavit expulsus jEgypto, et eamdem aquis abundare fecit. Mors Moysi. Hebraeorum post Moysen dux constituitur Jesus annis viginti septem. Hucusque quinque libri Moysi continent gesta annorum trium millium septingentorum triginta, secundum LXX Seniorum iuterpretationem. e Apud Hebraeos pontificatum suscepit Eleazar post mortem patris Aaronis. d Eriebthonius primus quadrigam junxii in Græcia: erat quippe apud alias nationes. f Danaus per L filias, L filios Ægypti fratris in ipsis nuptiis interficit, evadente solo Lynceo qui post eum regnavit Argivorum. Neque vero multitudo filiorum incredibilis videri debet in barbaris, cum tam innumerabiles habeant concubinas. Principium LI jubelaei secundum Hebraeos. g Jesus successor Moysi terram Palaestinorum Judææ genti sorte distribuit. k Phcenix et Cadmus de Thebis Ægyptiorum in Syriam profecti, apud Tyrum et Sidonem regnaverunt. i In Creta regnavit lapis. His temporibus Toth filius, Hermetis Trismegisti fuisse di- Inoscitur. k Busiris Neptuni et Libyæ, Epaphi filiae, filius apud vicina Nilo loca tyrannidem exercet, transeuntea hospites crudeli scelere interficiens.