# Chronicum 6.283-311

Jerome, Chronicum, 6.283 to 6.311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/6.283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/6.283

Post Gothoniel Hebræos habuere subjectos alienigenae annis XVIII, qui copulantur temporibus Aod. secundum Jadæorum traditiones. a Cadmia civitas condita, et Side in Cilicia. b Fabula Proserpinae, quam rapuit Ædoneus, id cet Orcus rex Molossorum, cujus canis ingentis magnitudinis, Cerberus nomine, Pirithoum devoravit, qui ad raptum uxoris ejus cum Theseo venerat; quem et ipsum jam in mortis periculo constitutum adveniens Hercules liberavit, et ob id quasi ab inferis receptus dicitur, ut scribit Philochorus in Atthidis libro secundo. c Pelops apud Argos regnavit annis Liv [al. LXI], a quo Peloponnesus vocata. Hic Pandionis filius, a quo coepere mysteria. f Dionysus, qui latine dicitur Liber pater, nascitur ex Semele. § Erechthei filiam Boreas Astraei filius Thrax rapuit; quem fabula ventum aquilonem fuisse confingit, quia aquilo boreas Graece dicitur. Sub hoc Erechtheo et mysteria caeperunt Athenienses. Ea quae de Perseo dicuntur, hoc tempore facta fuerunt. k Secundum quorumdam opinionem bac ætate Phrixus cum Helle sorore sut fugiens insidias notercales, visus Cit per mare vehi ab ariete velleris aurci. Fuit autem ei navis parata fugienti, cujus iDsignc aries erat. Porro Palaephatus affirmat Arietem vocatum nutritorem, per quem liberatus sit. i Thebis cicitate expulsoCadmo, Amphion et Zethus regnaverunt in Achaia. Ægyptii post XVIII dynasliam uti suo imperatore cœperunt, quorum primus Sethus. d I. SETHUS uni. LV. e Ea quae de Procne et Philomela diruatur, tunc gesta unu. A In Dardania regnavit Tros, a quo Trojani nuncupati sunt. f Bellum, quod sub Eumolpo dicitur, hoc tempore gestum est; ande Athenis Eumolpidæ. g Melampus divinus agnoscitur. i Apud Pythium vales Apollinis prima, Phemonoe nomine, hexametris versibus futura cecinisse narratur ApolHnis responsa. k Phrygas rexit Tantalus, qui prius Matones vocabantur. I Ob raptum Ganymedis, Troi patri Ganymedis, et Tautalo qui rapuerat, bellun.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
