# Chronicum 6.29-59

Jerome, Chronicum, 6.29 to 6.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/6.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/6.29

A LXXV anno Abrahae usque ad Moysen et egressum gentis Judaeorum ex iEgypto, supputantur anni CCCCXXX: quorum meminit Paulus ita dicens: c Testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non infirmat ad destruendam repromissionem. i Ipse quoque in Exodo Moyses bis congruens loquitur: < Habitatio autem filiorum Israel, qua habitaverunt in Ægypto > et in terra Chanaan ipsi et patres eorum, « anni quadringenti triginta. > t Decimus annus repromissionis. Octoginta sex annorum erat Abraham cum ex ancilla Agar gcnuit Ismaelem, a quo Ismaelitaruni gens, qui postea Agareni, deinde Saraceni dicti. t Vicesimus annus repromissionis. Sodoma et Gomorrha succensae. a Abraham cum centenarius esset, genuit ex libera filium Isaac, cui supervixit alios annos LXXV. Primo omnium prophetarum Abrahae Verbum Dei, cum in figura apparuisset humana, vocationem genlium pollicetur, quam in nostro tempore sermo Christi deduxit ad finem per evangelicam in omnes gentes prædicationem. Initium. auadragesimi secundi jubelæi, secundum Judaeos. b Tricesimus annus repromissionis. Centesimus decimus annus Abrahae. c Quadragesimus annus repromissionis. Centesimusvicesimus annus Abrabae. Quinquagesimus annus re-, promissionis. Centesimus tricesimus annus Abrahae. f In Creta regnavit primus Cres indigena, ut quidam volunt. Alii vero suprascriptum tempus vindicant. Sexagesimus annus repromissionis. Centesimus quadragesimus annus Abrahæ. Septuagesimus annus repromissionis. Centesimus quinquagesimus annus Abrahæ. Octogesimus annus repromissionis. Centesimus sexagesimus annus Abrahæ. Principium jubelaei quadragesimi tertii. b Sexagenario Isaac nascuntur filii gemini; primus Esau, qui et Edom, a quo gens Idumaeorum, Iocundus Jacob, qui postea Israel, a quo Israelitae, qui nunc Judaei. Imtium etiam regni Argivorum his temporibus. e Apud Hebræos Jacob Otius Isaac, usque ad principatum filii Joseph, annis CXXI. d Apud Assyrios sextus Xerxes, qui et Baleus, annis XXX. e Apud Argos primus regnavit Inachus anuis L.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
