# Chronicum 6.312-341

Jerome, Chronicum, 6.312 to 6.341. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/6.312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/6.312

exortum est, ut scribit Phanocles poeta. Frustra igitur Jovis fabula et saptrix aquila confingitur. a Tantalus et Tityus simul degebant. Tityonis autem temporibus Latona fuit, ex qua Apollo alter, qui cum Hercule servivit Admeto. b Ea quae de Phrixo et Melicerta dicuntur, hoc tempore fuerunt facta; sub quo celebrata sunt Isthmia. c Pelops Hippoda. miam duxit uxorem. d XIX. SICYON annis XLIV, a quo Sicyonii nuncupati sunt, qui prius Ægialei vocabantur. e Pegasus equus velocissimus cujusdam mulieris, sive, ut Palaephatus affirmat, Belleropbontis navis fuit. Bellerophon equo suo Pegaso rivulum qui plenus erat serpentum et ferarum fugiens ocius transivit; unde occidisse Chimaeram dicitur, quia χείμαρ́ρ́ος Græce dicitur rivus; et quia plenus fuerat bestiarum, diversa capita eam continere aiunt fabulae Graecorum. Velocitatis autem causa equum pennatum pingunt. A Erechthei frater Perseus adversum Persas dimicavit,Gorgonae meretricis capHe desecto, quæ propter eximiam pulchritudinem ita spectatores sui mentis inopes reddebat, ut vertere eos putaretur in lapides. Didymus scribit in Peregrina historia, et præbet scriptorem ejus. k Cyrene civitas condita est in Libya superiore. a lon vir fortis, A. tbeniensium dux, es suo vocabulo Athenienses lones vocavit. b Dionysus, qui et Liber pater, adver- 8um Indos dimicans, Nisam urbem juxta flumen Indum condidit. Post Aod Hebræos in ditionem redigunt alienigenæ ahnis xx, qui conjunguntur temporibus Debbone et Barach, secundum Judaeorum traditiones. Debbora de tribu Ephraim, Barach de tribu Nephthalim. f Amphion Thebis in Achaia regnavit, quem ferunt fabulæ Graecorum cantu citharae saxa movisse. Fuerunt autem duro corde, et ut ita dicam, saxei quidam auditores. AD ADAMO ANNI MMMCCCLXXXIV. g Europa a Cretensibus rapta est na- Vi, cujus fuit insigne taurus. h tl. RAMPSES annis LiVI. i Secundum quosdam, ThebisinAchaia regnavit Cadmus.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
