Latin
6.60 to 6.94
Jerome, Chronicum 6.60-2-94
Unproofread scanNot analysed yet
c Hebræorum primus rex Saul ex tribu Benjamim. d IV. ÆNEAS SILVIUS annis XXXI. Latinorum quartus Æneas Silvius annis xxxi. In alia historia reperimus quarto Latinum Silvium regnasse, Laviniæ et Melampodis filium, uterinum fratrem Posthumi: et quinto, qui DUnC his quartus ponitur, Silvium i£ neam Postbumi filium. Samuel prophetabat. f Homerus secundum quorumdam opinionem his fuisse temporibus vindicatur. Quanta autem de eo apod veteres dissonalitia fuerit, manifestum esse poterit ex sequentibus. Quidam eum, ex quibus Crates, ante descensum Heraclidarum ponunt. Eratosthenes post centesimum annum Trojanae captivitatis. Aristarchus Ionica emigraLione, sive post annum centesimum Philochorus emigrationis Ionicse tempore, sub Arcbippo Atheniensium magistratu, et post captam Trojam anno centesimo octogesimo. Apollodorus Atheniensis ducentesimo quadragesimo anno eversionis Ilii. Exstiterunt alii, qui modico antequam olympia des inciperent, id est CCCC retro annis a Trojana captivitate, eum fuisse putent, licet Archilochus vicesimam tertiam olympiadem, et quingentesimum Trojanae eversionis annum supputet. L Primus Lacedæmoniorum rex in Lacedæmone regnavit Eurystheus annis XLII. g I. EURYSTHEUS annis XLII. b Heraclidarum descensus in Peloponnesum. At. Herculis nepotes regressi sunt. c Eurystheus et Procles Spartam obtinuerunt. e Secundi Pelasgi mare obtinuerunt annis LXXXV. i David primus ex tribu Juda regnavit apud Hebraeos annis quadraginta. Primus Corinthionun rex Corinthi regnavit Aletes annis XXXV. d XVII. CODRUS an. XXI. f Iones, amisso regno suo, profugi Athenas se contulerunt. Peloponnenses contra Athenas dimicant. g Incursu in Asiam Amazonum pariter et Cimmeriorum. k Peloponnenses contra Athenas rursus dimicant. Codrus juxta responsum Apollinis se ipsum morti tradens interimitur bello Peloponnesiaco. in quo Erechthidarum regnum destructum est, quod CCCCLXXXVII annis perseveraverat. Post Codruin principes. quos mors ftniebat: quorum primus Medon, Codri filius, regnum in finem vitæ obtinuit Athenis; et post cum cæteri reges.