# Chronicum 6

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/6

De Chaldæorum sapientia hactenus. Jam ad ejusdem regionis dominium quod attinet, primum quidem Alorum regnavisse aiunt; de quo homine hæc tradita fama est, quod cum providentissimus Deus populorum pastorem creaverit. Is saris decem dominatum tenuit. Constat autem sarus annis ter mille sexcentis, neris sexcentis, sossus sexaginta. Ucinde Alaparus dominatus cst: tum Almelon ex urbe Pantibiblis, sub quo secundus Annedotus mari emersit Oanni simiis (i), cujus figura erat semidei (nempe progeniti ex Deo [2]). Tum Ammenon, tum Amegalarus, tum Daonus pastor, quo regnante quatuor biformes e mari in siccum semet ejeccrunt, lodocus, Encugamus, Eneubulus et Anementus (3): ct sub Edorescho (4), qui postea regnavit, Anodaphus (5): deindc et alii dominati sunt, demumque Xisuthrus. Qua narrationc historicus hic Polyhistori consonat. Tum etiam de diluvio hac ratione scribit.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
