Latin
Eusebii Pamphili In Librum Ii Chronicorum Procœmium S. Hieronymo Interprete (3)
Jerome, Chronicum 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc illud in cura est, ut etiam Hebræorum unos in quatuor tempora dividamus. Ab Abraham usque ad Moysen; a Moyse usque ad primam aedificationem templi; a prima aedificatione templi usque ad secundam instaurationem ejus; ab instanratione ejus usque ad adventum Domtni. A nativitate quippe Abrahæ usque ad Moysem et egressum Israelis ex Ægypto, computantur anni DV (2). A Moyse autem usque ad Salomonem et primam ædificationem templi, anni CCCCLXXIX (5), secundum minorem tamen numerum, quem tertius Regnorum liber continet. Nam juxta volumen Judicum supputantur anni DC ***(4). A Salomone vero usque ad instaurationem templi, quae sub Dario Persarum rege facta est, colliguntur anni DX: I (5). Porro a Dario usque ad praedicationem Domini nostri Jesu Christi, et usque ad quintum decimum annum Tiberii principis Romanorum, explentur anni DXLVIII (6), Itanuc simul fiunt ab Abraham usque ad quintum decimum Tiberii annum, anni MMXLIV.