# Chronicum 8-6

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dclx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/8-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/8-6

Colonias deduxere Romani. c Augustus triuinphavit pedestris certaminis triumpho. Nicetes et Hybrcas |a/. Tybreas] et Theodorus, et Plutio nobilissimi artis rhetoricæ Græci. præceptores habentur. a Antonius Cleopatræ tradit Arabiam. c Usque ad Cleopatram Piolemæi, qui vocabantur Lagida?, in i£ gyptoregnaverunt annis ccxc [ale ccxcv]. b Augusti et Antonii tertia dissensionis exordium, quod repudiata sorore Cæsans Cleopatram duxisset uxorem. Artorius medicus Augusti post Actiacam victoriam uaufragio perit, Ægypti regnum, quod fuit in Alexandria, destructum est, et Romanis paruit. d Cleopatra et Antonius semet interficiunt, et.Egyptus fit Romana provincia: quam prImus tenuit Caius Cornelius Gallus, de quo Virgilius scribit in Bucolicis. Gesta sunt ab Augusto bella: Mutinense, quo per illum ab obsidione Antonii Brutus liberatus est; apud Perusium, Tusciae civitatem, adversum L. Antonium Antonii fratrem consulem; Pharsalicum, apud Philippos, Macedoniae urbem, adversum Brutum et Cassium interfectores Caesaris; Siculum, adversum Sextum Pompeium Pompeii filium; Actiacum, adversum Antonium et Cleopatram; qui locus in Epiro est. \ e Caesar appellatus Augustus, a quo Sextilis mensis Augusti nomen accepit. Nicopolis juxta Actium condita, et agon Actius ex eo constitutus. f Quidam ab hoc loco primum annum Augusti monarchiae supputant. Anaxilaus Larissaeus Pythagoricus et magus ab Augusto Urbe Italiaque pellitur. f Cum ingenti triumpho et pompa AugustIa Romam ingressus, et Cleopatræ liberi. Sol et Luna ante currum ejus ducti. Cornelius Gallus Forojuliensis poeta, a quo primum Ægyptum rectam supra diximus, XLIII [al. LXIII] ætatis sitae anno propria ae maou interficit. A Augustus Romæ plurimas leges statuit. Indi per legatos ab Augusto amicitiam postulant. Messala Corvinus primus præfectus Urbi factus, sexto die magistratu se abdicavit, incivilem potestatem se esse contestans. i Censu Romæ agitato, inventa sunt civium Romanorum quadragies semel [al. quiodecies] centena et LXIV millia. Coloniæ deductae. Thebae civitas Ægypti usque ad solum erutæ. Tralles civitas terraemotu consederunt. Marcus Terentius Varro phitosophus prope nonagenarius moritur. Munatius Plancus Ciceronis discipulus, orator habetur insignis: qui cum Galliam regeret Comatam. Lugdunum condidit. b Augustus Calabriam et Gallos vectigales facit. Quintilius Cremonensis Virgilii et Horatii amicus moritur. a Marcus Lollius Galatiam Romanam provinciam facit.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
