# Chronicum 8-8-9

Jerome, Chronicum, 8 to 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/8-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/8-8

Romanae Ecclesiae tricesimus quartus ordinatur episcopus Uberius. Quo in exsilium ob fidem truso,, omnes clerici juraverunt quod nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi pcjeraverunt x et post annum cum Felice ejecti sunt; quia Liberius tædio victus exsilii, et in hæretica pravitate subscribens, Rpmam quasi victor intraverat. Romae populus adversus Magnentianos rebellans ab Heraclida senatpre proditur. Vetranioni apud Naissum a Constantio regium insigne detractum. Magnentio apud Augustodunum arripiente imperium, Constans haud longe ab Hispania, anno ætatis suæ tricesimo, imperii sui tertiq decimo, in castello, cui nomen est Helene, interficitur. Quam sb rem turbata re publica, Vetranio Mursae, Nepotianus Romæ imperatores facti.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
