Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Mcx
Jerome, Chronicum 8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Apollinaris Laodicensis episcopus multimoda nostrae religio- p MCXX. nis scripta componit. Valentinianus egregius alias imperator et Aureliano moriDus similis, msi quod severilatem ejus nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur. Terrae motu per totum orbem facto, mare littus egreditur, et Siciliae multarumque insularum Innumerabiles populos opprimit. Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur. Procopius, qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam salutarem exstinctus est: et plurimi Procopianæ partis cæsi atque proscripti. Romanæ Ecclesiae tricesimus quintus ordinatur episcopus Damasus. Et post non multum temporis intervallum Ursinus [al. Ursicinus] a quihusdam episcopus constitutus Sicininum cum suis invadit: quo Damasianje partis populo confluente, crudelissimae interfectiones diversi sexus perpetratae.