# Commentarii In Librum Job 1-2

Jerome, Commentarii In Librum Job, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/1-2

Job, qui dolens, vel magnus interpretatur, figuram Christi portavit. Amici vero ejus figuram haereticorum tenent, qui, sub nomine Christi, Christum blasphemant et impugnant; Heliu vero, et Baalam [Al. Baldad], typum praeferunt philosophorum, quia foris, id est, extra fidem positi, insidiantur Ecclesiae Dei. Isti enim pretiosa nomina sibi imponunt, quasi ipsi sint aurum Dei, vel praecipui speculatores ejus. Eliphaz enim in Latino, Dei mei aurum sonat. Baldad, praecipuus, vetusta [Al vetustas] secreta. Sophar, speculator, vel buccina. Hi enim elati pro eo quod per naturae bonum, aliqua sapienter praedicabant, apud se jactitantes severitatem, cum assertores sint mendacii: quia de Christo, non ut divinitati ejus, sed ut ipsorum impietati competit, sic loquuntur.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
