Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 1
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Vir erat in terra Huz, nomine Job. Et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo. Natique sunt ei septem filii, et tres filiae. Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum: quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae ac familia multa nimis. Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. Et ibant filii ejus, et faciebant convivia per dumos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, etc. Huz et Buz filii fuerunt Nachor fratris Abrahae, filii Melchae sororis Sarae, de cujus stirpe Job descendit. Non sicut quidam falso suspicantur, de genere eum fuisse Esau (Hier. Quest. in Gen.) . Nam Eliphaz nascitur de Ada uxore Esau, et regnavit in Theman, unde etiam Themanites dictus est. Theman, Idumaea, Seir Daroma, Zebora, regio fuit Esau. Habitavit autem Job vir magnus in terra Huz, quae interpretatur consiliatrix. Sed et Elchana, qui interpretatur possessio Dei, pater sanctissimi Samuelis Prophetae, vir unus appellatur: non enim per diversa mobilis atque instabilis ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens, vir unus erat: et idcirco in monte Ephraim fructifero morabatur. In alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus vitiorum agitationibus, mentis ejus sublimitas dejiceretur, vel unitas scinderetur. Proinde hic vir magnus atque egregius Job, in terra Huz habitasse perhibetur, quae consiliatrix interpretatur. Non enim terra carnis ejus, animum ipsius superabat, sed imperantis animi consilio cuncta faciebat: unde et ipse ait: Pepigi faedus cum oculis meis, ut non cogitarem quidem de virgine. Hoc ergo consilium et pactum quondam sibi invicem inierunt, homo ejus interior et exterior: ut terra, id est, caro ejus, obediendo fieret consiliatrix spiritui, ne in ea dominaretur iniquitas. Et quia vir, juxta divinum testimonium, simplex erat, habitans in domo: quatuor hi… pollebat virtutibus, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia.