# Commentarii In Librum Job 13.1.2.19-34

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.1.2.19 to 13.1.2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.1.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.1.2.19

Pro filiis suis, quos ita regebat, ut non tam pro praesentibus criminibus, quam pro occultis in corde peccatis, quae hominum quoque fugere notitiam possunt, divinam clementiam assiduis sacrificiis exoraret. Privilegium vero offerendi primogenitis, vel maxime regibus debebatur: pro excellentia videlicet sapientiae, vel nobilitate generis. Et quia typum Christi Job ferre diximus, videamus nunc quid terra Huz in Christo significet. Terram hanc, assumptum verum hominem ex Maria intelligimus, quae ideo, filio Dei assumente eam, consiliatrix dicitur, quod per divinitatem assumentis habitant in ea thesauri divinae sapientiae et scientiae absconditi; quam sibi ita indissolubili connexione conjunxit, ut ipse in Trinitate unus sit filius Dei. Septem vero filii, septiformem Spiritus sancti gratiam; et tres filiae, legem et prophetiam, et Evangelium nobis videntur significare. Oves plebem Christi, propter innocentiam, quae in baptismo sordes peccatorum deposuerint, nominat. In camelis vero, gentium pravitatem, cum oneribus criminum et tortuosis sensibus ad Christum venientium ostendit. In bobus, qui munda animalia sunt, Judaeorum plebem. In asinis vero immundum pecus, gentium populum demonstravit. Unde Isaias ait: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: scilicet quod nativitatem Chisti in carne et Judaei ex parte, et gentes agnoverint: et in praesepi altaris Domini, quasi munda animalia per Baptismum accesserint: forte ad hoc respicit illud Evangelii: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. In jugo, Judaeos: in asino, ad quem onus magis pertinet, gentes, ut supra diximus significavit. Magnus dicitur Christus inter omnes Orientales, secundum illud: Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Numerus vero animalium in septem et tribus millibus, atque in quingentis sacratus est. Nam septem, juxta auctoritatem Scripturarum, plenitudinem quamdam sacri mysterii significant: ut ibi, septem spiritus, septem candelabra, septem Ecclesiae.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
