Latin
13.1.2.35 to 13.1.2.48
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.1.2.35-48
Unproofread scanNot analysed yet
In tribus vero millibus: anima et corpus et spiritus, vel triformis doctrinae scientia, in Scripturis sanctis, sive sacramentum beatae Trinitatis potest intelligi: pro eo quod omnis multitudo credentium, trium dierum viam ambulans, ad perfectionem aeternitatis desiderat pervenire. Quingenti vero qui de quinque consurgunt quinquiplicati quinquaginta quinque faciunt, peractis lubricae aetatis fragilitatibus, in virum perfectum hominem transisse significant; et per decies quinos quinquaginta perveniunt, ita per decies quinquagenos ad quingentos ascendunt. Similiter Ecclesiam lotam, quae columnam et firmamentum veritatis Christi figurat: in qua sensus nostri, vel purificationem, vel remissionem peccatorum accipiunt: quia in isto numero non solum remissio peccatorum, sed etiam adventus sancti Spiritus declaratur. Filii vero Dei: vel angeli, vel sancti intelligendi sunt, qui dono gratiae Spiritus sancti Filii Dei vocantur. Inter hos ergo diabolus astare dicitur: quia ex permissione Dei plerumque sanctos audet tentare. Miranda filiorum Job tam fraterna concordia! Sed quia Job typum Christum portare ostendimus: hos inferius per figuram septem gratias Ecclesiae esse dicimus, qui spirituali funguntur sacramentorum convivio, Legem, Prophetiam, et Evangelia: quasi tres sorores secum habentes, divinorum eloquiorum intelligentiae dapibus saturantur. In ruina vero domus, quae oppressit filios Job; antiquorum principum, regnorum persecutionem, vel saevitiam contra Ecclesiam ostendit. Qui vero solus permansit ut nuntiaret, raritatem ipsorum persecutorum indicat. Sabaei interpretantur captivi: et Chaldaei quasi daemonia: hi nempe captivi daemonum impugnant Ecclesiam: hi non solum ubi possunt, abigunt greges dominicos, verum etiam eos igne suo, quem coeli esse mentiuntur, haeresibus, vel superstitionis pravitate consumunt. Praesentiae etiam regum venti violentissimi similitudine violentae, quatuor Evangeliis velut angulis confirmatam, Christi domum concutiunt: ut praedicti septem filii, et tres filiae pariter, cum ipsa domo intereant. Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua, et tonso capite, corruens in terram, adoravit et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc.