Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 10
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Licet haec celes in corde tuo: tamen scio quia universorum memineris. Si peccavi, et ad horam perpecisti mihi, cur ob iniquitate mea mundum me esse non pateris? Et si impius fuero, vae mihi est, et si justus. Ipsa anima est vita hic appellata, non vita animae: quia possunt et actus animae vita nuncupari.