Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 10
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quasi leaenam capies me. Huic ergo bestiae, ait Job, as initas me hominem humilem et abjectum. Reversusque mirabiliter me crucias, Deum dicebat ad se reverti, quando cum antiquis novas poenas, et recentiores in suo corpore sentiebat mirabiliter. Instauras testes tuos contra me. Hoc dicit, quia castigationes, et poenae nostrae, testes sunt divinae justitiae, Sive cruciatus, illius idcirco dictos testes existimo, quia ejulante eo, et rugiente, quasi testimonium Deo tormenta reddebant.