Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 10
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.10.7
Unproofread scanNot analysed yet
Antequam vadam, e non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: terram miseriae, et tenebrarum: uti umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitans. Quod terram inferorum descripserit, nulli dubium est; nullus ordo ibi esi vitae: tenebrosa est, ut dixi, proculdubio velut carcer, in quem peccatores et impii qui lucem odio habuerunt, ut tenebrarum filii, contrudentur. Quae terra caligine mortis operta est: ut clausi in nocte aeterna, nullum poenitentiae lumen aliquando aspiciant. Ubi est miseris umbra mortis, quae in hoc loco poenae intelligendae sunt: quia sicut umbrae corporum non sunt longe a corporibus, quae faciunt umbras: ita poenae non longe a mone sunt, quae inferunt mortem. Non revertar ad banc mortalitatem, ubi tanta mala patior. Spiritus divinus, qui est in naribus meis. Quia eum dolorum angustiis anhelantem, consolationum robore urgebat. Quis inibi tribuat ut in inferno protegas me, et abscondas donec pertranseat ira tua, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? Furor irae Dei pertransit, quem Adam peccando promeruit, quando chirographum in mortem filiorum ejus conscriptum, Christi delevit adventus. Nemini ergo de sanctis mirum videatur, qui adventu Domini sunt absoluti ab inferis, et resurrectionis Christi exemplo in spe beatae resurrectionis suae sunt constituti.