# Commentarii In Librum Job 13.12.2

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.12.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.12.2

Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Lampadem se contemptam a divitibus dicit: utique superbos eos denotans, eo quod despicerent cum afflictum cruciatibus, et despectione propinquorum; qui tamen magnae fidei, et bonorum operum oleo intrinsecus fulgebat. Sive etiam lampas contempta a divitibus, Christus a Judaeis, qui surgens a mortuis splendore gratiae suae illuminavit universum mundum. Divites vero ideo Judaei dicti sunt, quia acceperunt eloquia Dei.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
