# Commentarii In Librum Job 13.12.3

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.12.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.12.3

Nimirum interroga jumenta, et docebunt te, et volatilia coeli, et indicabunt libi. Loquere terrae, et respondebit libi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universa carnis hominis. Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem? In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Apud ipsum est sapientia, et fortitudo, et ipse habet consilium, et intelligentiam· Quod omnia ad Dei providentiam et gubernationem pertineant, etiam quae irrationabilia atque insensibilia sunt, quadam ratione veritatis interrogata respondent. Secundum mysticum intellectum possunt homines inconditi, et irrationabiles moribus, jumenta intelligi. Volatilia vero intelliguntur daemones, sive leves, et elati homines ac superbi: aut certe astrologi. Terra voluptuosi homines, et carnales, qui terrena sapiunt. Pisces, philosophi, et eorum similes, qui de rebus mundi, et ejus qualitatibus inquirendis nimii sunt. Aliter: Jumenta, equi boni sunt, quae animalia in haereditate Domini habitabunt: quibus pluvia voluntaria Evangelii ab incredulis segregata est. Volucres vero sunt qui sursum corda habent, et coelestia concupiscunt; vel qui obviam Christo in aere ex mortuis ituri sunt: caro sanctorum rectissime intelligitur, quae regnante Domino, exsultabit. Pisces vero qui inter fluctus mundi istius tempestatesque natantes, tuta sibi loca aeternitatis et quieta prospiciunt. Vel illi pisces intelligendi sunt, qui per aquam vitam accipiunt; qui confestim de fonte baptismi migrant ad Christus sive ad Deum, ut alii dicunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
