# Commentarii In Librum Job 13.12.7

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.12.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.12.7

Apud ipsum est fortitudo, et sapientia. Hoc est, Filius cum Patre, et Spiritus sanctus. Ipse novit, et decipientem, et eum qui decipitur. Noverat Balaam, Achab, AEnam falsum surrecturum prophetam: AEnam novit, sed per haec meritum impuli peccatoris ostendit: ut in perditionem ejus falsa vaticinando denuntiet, et hi qui nolunt audire Deum et prophetas vera dicentes, pseudoprophetarum falsis vaticinationibus illudantur. Filii quoque Israel, sicut in libro Judicum legimus, aequissimo Dei judicio decepti sunt. Et cum juxta causa propter uxorem Levitis contra Benjaminitas congregati fuissent, ut scelus adulterii puniretur: in ipsis prius est sacrilegii crimen vindicatum, quia prius ipsi emendari debuerant: vel certe eos, qui Idola in injuriam Dei adorabant, interimere: quibus majus fuit fratris injuria quam Dei, et ob id prius in illis vindicatum est. Novit autem Dominus cl decipientem et deceptum per praescientiam, quod diam de Abel, et Cain, et Dalila; et Samson, qui gratiam Spiritus sancti in septem crinibus mystice possidebat, intelligi potest. Noverat utique lia c omnia Deus antequam fierent, praescius futurorum; sed permisit ut homo, qui libero utebatur arbitrio, praecepto Dei inobediens, insuper, et Deum posse se fieri credens, per justitiam Dei poenam inobedientiae dignissime sustineret. Ili omnes typum Christi habuerunt. In Samson vero qui leonem tenuit et occidit, et in ore mortui leonis favum mellis invenit: significatum est, quod in superbis, in quorum ore putor fuerat blasphemiae, esset postmodum dulcedo laudis et gratiae Dei. Et ut ille Samsom sitiens de molari deme asini, invocato Deo, aquam eduxit ul biberet: ita et Christus de immundo et duro gentium populo fide credentium tamquam refrigerii populo saturatus est. Maxilla quoque ejusdem asini de cujus molar, aquae copiosae effluxerant, occidit mille viros. In maxillis, et dentibus, oris eloquium intelligitur. Doctrina igitur eorum, qni ex gentibus crediderunt, perfecto quodam numero fluitur. Samsom vero hostes suos atque adversarios tribus modis interfecit, et occidit. dum alii non cedendo pereunt: alii vero credendo fidei, moriuntur peccato. Opus hoc maxillae elevatio appellator, ita enim doctrina, et praedicatio Evangelii magnificata est super omnem terram, ut eam omnes gentes ubique elevatam mirentur. In illis ergo vulpibus figuratum est: ui per dolosos et sa…ae fidei inimicos, quorum principatus in caudis est, pars post tergum relicta, pars circa fructus Christo adversantiam vastaretur.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
