# Commentarii In Librum Job 13.13.4

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.13.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.13.4

Scelera mea, ci delicta mea ostende mihi. Ut … possim, quam oh causam ita me crucias. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Contra folium quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris. Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentia: meas. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Dum ita puniri me permittis, quem velut inimicum existimas, dolet mihi eo quod ipse optime noveris, quia illi potius qui tibi restiterit, noceatur.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
