Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 14
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.14.8
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. Cogitationes et opera juventutis meae. Signasti quasi in sacculo delicia mea, sed curasti iniquitatem meam. Saccus, significativo nomine, quasi tota massa peccatrix generationis Adae dictus videri potest: in quo, quasi sub signaculo imaginis ejus, genuit Adam ad imaginem, et similitudinem suam, totam sobolem illius in ipso praevaricatricem effectam: quam per multa saecula Deus clausam tenuit sub peccato, et tamen in novissimis saeculorum temporibus, vulnera delictorum sua redemptione curavit. Si autem de semet ipso Job hoc dixisse videtur, ut arbitror, iste est intellectus: Si qua igitur, ait, ad Deum per totum saeculum vitae meae peccata commisi, in unum omnia per diversa temporum spatia congregasti, ut secundum rigorem justitiae tuae pro cunctis simul mihi retribueres.