# Commentarii In Librum Job 13.14.9

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.14.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.14.9

Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aqua, et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes. Montem ergo istum diabolum, sive superbire hominem sentire debemus, qui contra Deum, ut mons elatione mentis tumescit, et ita se erigendo, cadit in praeceps, ut defluat, et solutus in pulverem ad nihilum deducitur. Saxo vero illos assimilari puto, qui cum in naturae bono debuerant tamquam lapides soli simili fortitudine permanere, commutati sunt voluntate propria in stoliditatem quamdam ac duritiam cordis, et ideo detestationis suae habitaculo quod se habere quasi de suis meritis praesumebant, dejiciendi sunt ad digna sibi loca. Aquae autem istae quae semper inferiora petunt, per quas etiam quondam venit interitus, adversarias significant potestates, et procellas ac turbines mundi. Hae ergo aquae, inquam, eos homines qui sibi fortissimi ac solidi sunt dc se praesumentes, et confidentes in virtute sua, unde, et lapidibus comparantur, indesinenti lapsu atterunt· Terram vero illos esse existimo, qui tentationes, et pericula non auferentes, se dimittunt labefactari. Homines ergo similiter perdes: id est, sanctos tuos, qui imaginem tuam in se custodiunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
