Latin
13.15.7 to 13.15.9
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.15.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus snpientia? Subinde nimium, et jactantem arguit vero Deo placentem, et vehementer increpat, dicens: quod non solum nosse putet Dei consilium: verum etiam, et inferior sit illo ejus sapientia. Apparet ergo plenum livore animum, exprobrationum jacula in hominem justum sine causa dirigere, ut conviciis obrueret innocentem. Quid nosti quod ignoremus? Quid intelligis quod nesciamus? Plurimum: plane in primis ipsum Deum magis noverat, deinde revelanda in Christo mysteria spiritu pervidebat. Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui. Senes, et antiqui nobiscum positi, qui jam ipsa longaevitate plurimum eruditionis atque scientiae consecuti sunt; nihil temere contra Deum, ut tu facis, dicere praesumpserunt. Numquid grande est, ut consoletur te Deus? Sed verba tua prava hoc prohibent. Manifestum nec grande est omnipotenti, nec difficile misericordiae Dei, hominem consolari: ut invocantem exaudiat, et a pressura tribulationis eripiat; sed lu blasphemias ructando, exacerbas magis Deum in poenam tuam, quem poteras humilitate, et satisfactione placare.