Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 16
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.16.7
Unproofread scanNot analysed yet
Aperuerunt super me ora suo, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis. Igitur in maxilla, generis est nobilitas, sive honor quidam manifestus. Et sicut alii dixerunt, acriter est percussus in genis, intantum ut ah honore, et nobilitate, et divitiis fieret alienus, quando maxillam fidei suae collidendam diabolo fortiter praebuit, quam ille perturbare caedendo conatus est, quasi quamdam januam divinae confessionis effringens, sive cum falsum testimonium contra Christum dixerunt, sive illud, Crucifige eum.