# Commentarii In Librum Job 13.18.4-10

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.18.4 to 13.18.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.18.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.18.4

Nonne lux impii exstinguetur: nec splendebit flamma ignis ejus? Luce felicitatem praesentem quam sanctus Job gloriosus agebat, significavit, sicut et Salomon ait: Lumen vero impiorum, exstinguetur. Hanc igitur exstinctam dixit: quando Job destitutus est omni felicitate praesenti. Quod autem ait: Nec splendebit flamma ignis ejus: id est, non redibit ad pristinam felicitatem. Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quas super eum est, exstinguetur. Non solum, inquit, praesentem felicitatem amittet, sed etiam lux recordationis Dei, quae erat in tabernaculo cordis ejus obtenebrabitur, ut ei Deus scilicet in memoriam non ascendat, et pro merito lucerna protectionis divinae, quae super eum fuerat, exstinguetur. Ardabuntur gressus virtutis ejus, et proecipitabit eum consilium suum. Ut superbus confidens in virtute sua recte incedere arbitratur, concludetur tribulationum angustiis, et pressuris, ut inde omnino exire non possit. Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Retis nomine atque macularum ejus, inevitabile malum significatur: quod volens quisque exuere, ipso conamine impeditur, atque implicatur ut corruat. Tenebitur planta illius laqueo, et exardescit contra eum sitis. Laqueus hic ipse diabolus non absurde sentitur, qui ad supplantandum calcaneum, peccatores observat, et ipse nihilominus sitis nomine appellatur: eo quod velut in aliquo bono aestuans sitiat hominis mortem. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Latet illum quibus insidiis perditus sive in semelipso pedicam, qua praepedit pedes suos, habet absconditam: id est, obligationem peccati, et in saevitia conversationis suae, qua se recte putat incedere, erroris istius latet decipula. Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. Sive dolores. Superbus scilicet terrore venturae calamitatis semper terrebitur. Possunt etiam formidines, hoc loco non affectiones cordis intelligi: sed ipsi potius ministri diaboli. Hi igitur multis modis terrere sanctum Job, ut eis cederet, institerunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
