# Commentarii In Librum Job 13.19.5-10

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.19.5 to 13.19.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.19.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.19.5

Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Qua recius utique atque illibatus proficiscebar ad gloriam meritorum meorum. Hanc igitur ignominiam passionis hujus circumsepsit atque interclusit, ut ad illam gloriam pervenire non possim. Et in calle meo tenebras posui. Id est, in tramite: hoc est, castigatae viae meae, qua velut per arctum et angustum certa spe ad justum retributorem pergebam, tenebras in eo miseriae hujus, et calamitatis inveni. Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Gloria me regni privavit: fidei quoque fiduciam abstulit: quam de ipso apice mentis meae, qui est naturae rationalis caput, velut honoris coronam detraxit. Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsoe arbori abstulit spem meam. Domo, regno, familia, filiis, amicis, sanitate corporis mei destitutus sum: ita his omnibus ablatis, perire me video cujus etiam spes vitae meae velut arbor ablata est. Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. Furor Dei hoc loco potest diabolus ipse intelligi, qui beatum Job diversis modis, id est, blasphemiis, et carnis ejus cruciatibus insectabatur. Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me. Furor Dei, diabolus est; latrones vero ministri ejus sunt: hoc est quod ait, et fecerunt sibi viam per me: quando eum, vel facultatibus mundi, vel sanitate corporis spoliaverunt. Unde pulchre dictum est:

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
