Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 2
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino: venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circumivi terram, et perambulavi eam. Et ait Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job: quod non sit ei similis in terra: vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. Cui respondens Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua: alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. Egressus est igitur Satan a facie Domini: et percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus: qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo, et morere. Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et lialdad Suiles, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolaren· tur. Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum. Non quod Deus ignoret; sed ut nos doceat quid responderit Satan, qui interpretatur adversarius.