# Commentarii In Librum Job 13.2.2

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.2.2

Et exclamantes ploraverunt: scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum. Et sederunt cum eo in terra septem diebus, et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem. Nam et omnes haeretici Christi amicos se esse dicunt; cujus se sanguine redemptos gloriantur. El postmodum inimici efficiun-· tur ejus, impugnando Ecclesiam suam. Quod autem videntes plagam ejus, sciderunt vestimenta, et miserunt pulverem super caput suum: illos haereticos significat, qui Christum in gloria coelesti Deum credunt: incarnationem et passionem non credunt: sed opprobriis et humiliatione ejus offensi, in blasphemiam erumpentes, fidem scindunt, atque a corporis unitate discedunt. Et pulverem mittentes super capita sua, terreno et mortuo sensu, corda sua operiunt atque obruunt. Omni etiam tempore vitae suae, quae in septem diebus ae noctibus continetur; indignum os suum confessione divina, muta infidelitatis improbitate condemnant, et obstruetur os loquentium iniqua.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
