# Commentarii In Librum Job 13.20.1-3

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.20.1 to 13.20.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.1

Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Id– circo cogitationes meoe varioe succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Ideo, inquit, aestuo, et cogitatione conturbor: quia dicis te haec mala sine causa a Deo judice sustinere, cum de Deo nibil sinistrum debeat suspicari. Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentioe meoe respondebit mihi. Audiam quidem te in– crepantem ac redarguentem me: quia forte in do– loribus positum objurgare non debeam: mihi de Deo, quod est justissimum respondere convenit: quia non posses ab eo ita puniri, nisi esses malorum conscius, et multorum criminum reus. Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram: quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritoe ad instar puncti. Jam nunc coepit in sauctum Job maledictis invehi: quem et impium aperto asserit, et hypocritam, eo quod simulaverit se justum, et nunc in Deum rebellis exstiterit.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
