Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 21
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.21.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quotiens lucerna impiorum exstinguetur, et super– veniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui, Erunt sicut paleoe ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. Lux vero justi semper: quia in hac nocte saeculi, lucerna fidei nullo vento tentationis exstinguitur, et illic ad gloriam sempiterni luminis praeparatur. Lumen vero peccatoris intra breve tempus vitae exstinguitur: quoniam transiturus est sicut umbra. Non erit, et veniet impiis, sicut Job ait, inundatio: id est, abundantia tormentorum. Quibusque dolores dividit furoris sui. Procul dubio Deus dolores dividit, dixit, pro hoc quod poenas unicuique retribuet ut meretur.