Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 23
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.23.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ponam coram eo judicium. Judicium, inquit, justitiae tuae ponam in conspectu Dei mei, secundum illud: Ab ipso judicii ejus aequitatem requiram. Tamen priusquam sit ejus in me finitiva sententia, multas ei proferam increpationes, quia cum ejus noverim singularem justitiam, quare justus patior tormenta, quae iniquis impiisque potius debentur, Hoc ergo quod sequitur, ait: