Latin
13.23.6 to 13.23.8
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.23.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea, A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo non abscondi verba oris ejus. Hoc est, quod custodiri voluit, custo– divi. Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodeumque voluit hoc fecit. Hoc est, quia inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Cumque expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia proesto sunt ei. Cum jam me quibus voluit tormentis affecerit, et alia adhuc quanta voluerit mihi infligere poterit, quem insensibilia sicut sensibilia contremiscunt.