Latin
13.24.1 to 13.24.2
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.24.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Illi vero qui sentiunt, et intelligunt Deum, dies aeternitatis ejus ignorant. In qua aeternitate nec tempora, nec dies, qui in temporibus sunt, inveniuntur, ubi unus aeternus est dies. Sive aliter: Omnia novit quae nunc loquor, vel patior. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. Id est, transtulerunt greges, et comederunt. Manifestum est secundum litteram. Videamus nunc secundum mysticum intellectum quid significet. Terminos transferentes: id est, statuta Ecclesiae convellentes, haereticos esse significavit, qui novitate doctrinae perversae, evangelicae legis, et apostolorum terminos praefinitos excedunt, et ita deceptoria persuasione diripiunt greges dominicos: id est, populos credentes in Christum.