Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 24
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.24.5
Unproofread scanNot analysed yet
Agrum non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserunt, vindemiant. Ager, sive vinea, uniuscujusque hominis quidam modus vitae est, quae ab unoquoque colitur, quando sordes et quidam frutices vitiorum mundantur, vel etiam exstirpantur. Quia ergo hujus culturae diligentia minime prodest, quando omne bonum naturae non ad fidem refertur: quia justus ex fide vivit; praedicti idolorum cultores opprimentes fidelium, quamvis honeste viventium, corda eos velut quadam ratione seductionis in errorem inducunt: dum quasi agrum eorum, sive vineam, dissipando fruges eorum, violenter abripiunt.