Latin
13.24.8 to 13.24.11
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.24.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Et non habentes velamen, amplexantur lapides. Manifestius alii dixerunt: Qui eum tegmen non habeant petra adoperiuntur. Et non habentes velamen, amplexantur lapides. Hoc est, sine vestimento virtutum peccatis suis, et erroribus delectantur. Vim fecerunt deproedantes pupillos. Ubi intelligitur quid habentibus fecerint, quandoquidem facultate tenuissimis non fuerunt miserti. Vim fecerunt depraedantes pupillos. Illos etiam qui notitiam aliquam secundum naturae bonum habent, quam defendere non poterant; fragili animo et puerili viventes: suasionibus pravis, vim inferentes praedati sunt. Et vulgum pauperem spoliaverint. Multitudinem quoque populi vilem actibus, et inscitia pauperem: si quid fortassis habebat justitiae, aut etiam innocentiae naturalis, dum in majus erroris sui malum pertrahunt, praedictis bonis spoliaverunt. Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. Nudis fide, Deique custodia destitutis, vestimenta quoque spei, et charitatis divinae, caeterarumqne virtutum excubias non habentibus, quibus animae exornantur: etiam spicas, in quibus divinam notitiam adopertam habent, abstulerunt: ne esurientes scientiam Dei, quandoque retecto velamine, possent ipsam nudam veritatem tamquam panem alimoniae vitalis accipere.